1. |
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam. Fiant áures tuae intendéntes, In vocem deprecatiónis meae. |
2. |
Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? Quia apud te propitiátio est, Et timébimus te. |
3. |
Sustínui te, Dómine; Sustínuit ánima mea in verbo eius, Sperávit ánima mea in Dómino. Magis quam custódes auróram, Speret Israël, in Dómino. |
4. |
Quia apud Dóminum misericórdia, Et copiósa apud eum redémptio. Et ipse rédimet Israël, Ex omnibus iniquitátibus ejus. |
5. |
Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: Et lux perpetua luceat eis. Requiéscant in pace. Amen. |