|
1. |
Laetabundus Exsultet fidelis chorus. Alleluja. |
|
2. |
Regem regum Intactae profudit thorus: Res miranda! |
|
3. |
Angelus consilii Natus est de Virgine; Sol de stella. |
|
4. |
Sol occasum nesciens, Stella semper rutilans, Semper clara. |
|
5. |
Sicut sidus radium, Profert Virgo filium, Pari forma. |
|
6. |
Neque sidus radio, Neque mater filio Fit corrupta. |
|
7. |
Cedrus alta Libani Conformatur hyssopo, Valle nostra. |
|
8. |
Verbum ens Altissimi Corporari passum est, Carne sumpta. |
|
9. |
Isaias cècinit, Synagoga meminit, Numquam tamen desinit Esse caeca. |
|
10. |
Si non suis Vatibus, Credat vel gentilibus: Sybillinis versibus Haec praedicta. |
|
11. |
Infelix propera, Crede vel vetera: Cur damnaberis, gens misera? |
|
12. |
Quem docet littera, Natum considera: Ipsum genuit puerpera. Alleluja. |