1. |
Adóro te devóte, latens Déitas, Quae sub his figúris vere látitas: Tibi se cor meum totum súbicit, Quia te contémplans totum déficit. |
2. |
Visus, tactus, gustus in te fállitur, Sed audítu solo tuto créditur. Credo quidquid dixit Dei Fílius; Nil hoc verbo veritátis vérius. |
3. |
In cruce latébat sola déitas; At hic latet simul et humánitas. Ambo tamen credens atque cónfitens Peto quod petívit latro poénitens. |
4. |
Plagas sicut Thomas non intúeor; Deum tamen meum te confíteor. Fac me tibi semper magis crédere, In te spem habére, te dilígere. |
5. |
O memoriále mortis Dómini, Panis vivus vitam praestans hómini, Praesta meae menti de te vívere, Et te illi semper dulce sápere. |
6. |
Pie Pellicánae, Jesu Dómine, Me immúndum munda tuo sánguine, Cujus una stilla salvum fácere Totum mundum quit ab omni scélere. |
7. |
Jesu quem velátum nunc auspício, Oro fiat illud quod tam sítio: Ut, te reveláta cernens fácie, Visu sim beátus tuae glóriae. Amen. |