Lauda, Sion

 

1.

Lauda, Sion, Salvatórem,

Lauda ducem et pastórem

In hymnis et cánticis.

 

2.

Quantum potes, tantum aude:

Quia major omni laude,

Nec laudáre sufficit.

 

3.

Laudis thema speciális,

Panis vivus et vitális

Hódie propónitur.

 

4.

Quem in sacrae mensa cœnae,

Turbae fratrum duodénae

Datum non ambígitur.

 

5.

Sit laus plena, sit sonóra,

Sit jucúnda, sit decóra

Mentis jubilátio.

 

6.

Dies enim solémnis ágitur,

In qua mensae prima recólitur

Hujus institútio.

 

7.

In hac mensa novi Regis,

Novum Pascha novae legis,

Phase vetus términat.

 

8.

Vetustátem novitas,

Umbram fugat véritas,

Noctem lux elíminat.

 

9.

Quod in cœna Christus gessit,

Faciéndum hoc expréssit

In sui memóriam.

 

10.

Docti sacris institútis,

Panem, vinum in salútis

Consecrámus hóstiam.

 

11.

Dogma datur Christiánis,

Quod in carnem transit panis,

Et vinum in sánguinem.

 

12.

Quod non capis, quod non vides,

Animósa firmat fides,

Praeter rerum órdinem.

 

13.

Sub divérsis speciébus,

Signis tantum, et non rebus,

Latent res exímiae.

 

14.

Caro cibus, sanguis potus:

Manet tamen Christus totus,

Sub utráque spécie.

 

15.

A suménte non concísus,

Non confráctus, non divísus:

Integer accípitur.

 

16.

Sumit unus, sumunt mille:

Quantum isti, tantum ille:

Nec sumptus consúmitur.

 

17.

Sumunt boni, sumunt mali:

Sorte tamen inaequáli,

Vitae vel intéritus.

 

18.

Mors est malis, vita bonis:

Vide paris sumptiónis

Quam sit dispar éxitus.

 

19.

Fracto demum sacraménto,

Ne vacilles, sed meménto,

Tantum esse sub fragménto,

Quantum toto tégitur.

 

20.

Nulla rei fit scissúra:

Signi tantum fit fractúra:

Qua nec status, nec statúra

Signáti minúitur.

 

21.

Ecce panis Angelórum,

Factus cibus viatórum:

Vere panis filíorum,

Non mitténdus cánibus.

 

22.

In figúris praesignátur,

Cum Isaac immolátur:

Agnus Paschae deputátur:

Datur manna Pátribus.

 

23.

Bone pastor, panis vere,

Jesu, nostri miserére:

Tu nos pasce, nos tuére:

Tu nos bona fac vidére

In terra vivéntium.

 

24.

Tu, qui cuncta scis et vales:

Qui nos pascis hic mortáles:

Tuos ibi commensáles,

Cohaerédes et sodáles

Fac sanctórum cívium.

 

25.

Amen.

Alleluja.