Te Deum

 

1.

Te Deum laudámus:

Te Dóminum confitémur.

Te aetérnum Patrem

Omnis terra venerátur.

 

2.

Tibi omnes ángeli,

Tibi Caeli et univérsae potestátes,

Tibi Chérubim et Séraphim

Incessábili voce proclámant:

Sanctus,

Sanctus,

Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.

 

3.

Pleni sunt caeli et terra

Maiestátis glóriae tuae.

 

4.

Te gloriósus

Apostolórum chorus,

Te prophetárum

Laudábilis númerus,

Te martyrum candidatus

Láudat exércitus.

 

5.

Te per orbem terrárum

Sancta confitétur Ecclésia:

Patrem

Imménsae maiestátis;

Venerándum tuum verum

Et únicum Fílium;

Sanctum quoque

Paráclitum Spíritum.

 

6.

Tu rex glóriae,

Christe,

Tu Patris

Sempitérnus es Fílius.

 

7.

Tu, ad liberandum suscepturus hominem,

Non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo,

Aperuísti credéntibus regna coelórum.

 

8.

Tu ad déxteram Dei sedes,

In glória Patris.

Iudex créderis

Esse ventúrus.

 

9.

Te ergo quaésumus, tuis fámulis súbveni,

Quos pretióso sánguine redemísti.

Aetérna fac cum sanctis tuis

In glória numerári.

 

10.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,

Et bénedic hereditáte tuae.

Et rege eos,

Et extólle illos usque in aetérnum.

 

11.

Per síngulos dies

Benedícimus Te;

Et laudámus nomen tuum in saéculum,

Et in saéculum saéculi.

 

12.

Dignáre, Dómine, die isto

Sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine,

Miserére nostri.

 

13.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,

Quemádmodum sperávimus in Te.

In Te, Dómine, sperávi:

Non confúndar in aetérnum.